 |

Welcome to WorldFieldGuide.com.
Come back soon to view our demo.
Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat
Iovis, maximi deorum. Avus eius Acrisius appellabatur.
Acrisius volebat Perseum, nepotem suum, necare; nam propter
oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum,
adhuc infantem, et cum matre in arcā ligneā inclusit. Tum
arcam ipsam in mare coniecit. Danaė, Persei mater, magno-
pere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Per-
seus autem in sinū matris dormiebat.
Perseus igitur multos annos ibi habitavit, et cum matre
suā vitam egit beatam. At Polydectes Danaen magnopere
amabat atque eam ducere in matrimonium volebat. Hoc
tamen consilium Perseo minime gratum erat. Polydectes
igitur Perseum dimittere constituit. Tum iuvenem ad se
vocavit et haec dixit: Turpe est vitam hanc ignavam agere;
iam dudum tu adulescens es; quousque hīc manebis? Tem-
pus est arma capere et virtutem praestare. Hinc abi, et
caput Medusae mihi refer.
Res erat difficillima abscidere caput Gorgonis; eius enim
conspectū homines in saxum vertebantur. Propter hanc causam
Minerva illud speculum dederat. Perseus igitur tergum
vertit, et in speculum inspiciebat; hōc modō ad locum venit
ubi Medusa dormiebat. Tum falce suā caput eius uno ictu
abscidit. Ceterae Gorgones statim e somno excitatae sunt
et, ubi rem viderunt, irā commotae sunt. Arma rapuerunt,
et Perseum occidere volebant; ille autem, dum fugit, galeam
magicam induit et, ubi hoc fecit, statim e conspectu earum
evasit.
|  |